라틴어 문장 검색

incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:6)
quam sic vexari a Dolabella audio ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio Treboni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 8:3)
Cur non et specto pereuntem oculosque videndo conscelero?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:24)
Non multo post interfectionem eius exacto tempore, contigit, ut quidam equo sedens iter iuxta locum ageret illum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.14)
Conpletis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu duces gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere filio eiusdem Pendan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:2)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 265:2)
agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quicquid aut veri potestis aut libet comminisci:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION