라틴어 문장 검색

Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:1)
ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:4)
Humor autem, si premitur, circumfluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:1)
et, si digito pressimus, cedit humor, circumfluensque id, quod non premitur, attollit, et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:2)
Est in Romuleo procumbens insula Thybri qua medius geminas interfluit alveus urbes discretas subeunte freto, pariterque minantes ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:112)
quid tardius ore rubenti adnuis et solitus frontem circumfluit ignis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:169)
iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장7)
Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장1)
igitur Sextilius Felix cum ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장7)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
Media ilia tempestate moenia interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum carminibus inclitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 2:1)
Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 1:1)
Praeter haec viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 32:1)
Nec incendio solum opera consumpta, sed forte eodeni die vehementior ventus motum ex profundo mare inlisit in molem, crebrisque fluctibus conpages operis verberatae laxavere se, saxaque interfluens unda medium opus rupit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 7:1)
Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION