라틴어 문장 검색

vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:2)
Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe sub-mersa perducitur ad vacantem palum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 2:1)
Tempus autem non aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi quam ab Idib.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 4:1)
mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 2:4)
Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:3)
Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:4)
atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:6)
Non nullos tamen in vineis characatis animadverti, et maxime elvenacigeneris, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 16:1)
iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장7)
Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장1)
igitur Sextilius Felix cum ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장7)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
Media ilia tempestate moenia interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum carminibus inclitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 2:1)
Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 1:1)
Praeter haec viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION