라틴어 문장 검색

Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권145)
Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:2)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 409:1)
orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:1)
interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, desistite tumultuari inquit ubi consultandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 140:1)
quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praevertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Valerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua vellent alia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 319:1)
prope dicentem interfatus Romanum non in servitutem inquit, sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 329:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION