라틴어 문장 검색

o virgo quidam ad Camillam referunt, quia ineptum putant praesenti Opi dicere 'o virgo'. 'o' autem interiectio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5361)
sane * * * aut 'longe horrescunt'. 'heu' autem, ut solet, interiectionem ex sua persona interposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4522)
unde 'heu' 'en' et 'attat' et similia, quia verbo cohaerere non possunt, separata fecerunt aliam partem orationis, scilicet interiectionem, quam sola Latinitas possidet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4862)
silice in nuda ad hoc per- tinet praemissa dolentis interiectio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 153)
quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:5)
si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 2:2)
Scribam tamen vel - quod malo - coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:4)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diplomata, domine, quorum dies praeterit, an omnino observari et quam diu velis, rogo scribas meque haesitatione liberes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 451)
Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem vel eorum qui impetraverunt diffidentia vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 8:1)
TRAIANUS PLINIO Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus veris restituendis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 731)
sed accedit superioribus interiectio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:1)
eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 199:1)
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:1)
similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION