라틴어 문장 검색

eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 199:1)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 419:1)
maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 176:2)
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
sed ille est durus atque ineruditus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:1)
etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:1)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:2)
itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:1)
tertio italiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat italiam Lavinaque, dividit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 184:1)
sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit quod, cum amicissimi simus, raritatem collo-quii de prolixa terrarum interiectione venientem in reatum volumus transferre communem, cum de naturalium rerum difficultate nec culpa nos debeat manere nec venia, domine inlustris, gerulos litterarum de disciplinae tuae institutione formatos et morum erilium verecundiam praeferentes opportune admisi, patienter audivi, competenter explicui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION