라틴어 문장 검색

commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장5)
Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장2)
Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor ex terra eminerent;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장6)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
sucum tamen arborum esse intellegas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente materia clauduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 6:1)
Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 1:1)
Sallustius sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6823)
Uncus sursum praeacutus erat acie concava, ut annulus arcu suo superiore aciei innixus liberrime moveretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:5)
Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas in caput Haemonii iuvenis torquere parantes, demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:5)
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa viris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:4)
ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장4)
adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 433:1)
duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 189:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION