라틴어 문장 검색

Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 35:2)
Nullus enim tibicen, vel organista, vel cytharedus melodiam suam cantionem vocat, nisi in quantum nupta est alicui cantioni;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 123:3)
etenim haec erat ὑπόθεσισ, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:7)
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:5)
candor, in hoc aevo res intermortua paene, exigit ut faciam talia vota tuus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 53)
nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 556:1)
postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspiravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 612:1)
ita plerique omnes iam sunt intermortui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 14)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION