라틴어 문장 검색

Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 1:1)
Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 35:2)
etenim haec erat ὑπόθεσισ, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:7)
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:5)
candor, in hoc aevo res intermortua paene, exigit ut faciam talia vota tuus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 53)
Optimum est pati, quod emendare non possis, et deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 9:4)
Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit.
(세네카, 행복론, Liber V 86:5)
" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non per- venientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:1)
nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 556:1)
postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspiravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 612:1)
ita plerique omnes iam sunt intermortui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION