라틴어 문장 검색

gerit et aures immanitate barrinas, quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit saxeis nodis et tofosis umore verrucis per marginem curvum protuberantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:1)
Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuit necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo, nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem, his adicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confligere me ad precum vestrarum praesidia compellit, ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltim cicatricentur oratu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:1)
nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 556:1)
postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspiravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 612:1)
ita plerique omnes iam sunt intermortui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION