라틴어 문장 검색

Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:2)
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:3)
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 7:1)
Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 3:1)
Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores 'audiant ac discant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 15:2)
satis quidem inscite, cum hic motus non tantum ad aerem, aquam, aut flammam pertineat, sed ad omnem diversitatem consistentiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:12)
nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:2)
' sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장8)
nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 3:5)
extatque cuiusdam non inscitus iocus bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:4)
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,sed turpem putat inscite metuitque lituram.
(호라티우스의 두번째 편지, 172)
et quantum quaeque ab nobis res absit, imago efficit ut videamus et internoscere curat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:6)
ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam internoscere, verborum sententia quae sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:5)
non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 159)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION