라틴어 문장 검색

Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:23)
Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:27)
Que partes artis, quis earum texitur ordo, Qualiter in primis ars inuenit ipsaque tandem Ordinat, eloquitur, memorat, pronunciat, ut sic Ordine legitimo sibimet respondeat ordo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:12)
An interrogationem, quae dubitationis facie indigna est, usurpando, quaestionis vestis imagine?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:2)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Ennius eloquitur, Marcusque silet;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:16)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
a quibus, si quis interrogationis suffragio verbum expostulet, tanta taciturnitatis intercapedine a quaestione omittetur responsio, ut eidem haec nulla cognatione videatur affinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:9)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
Patrati sceleris evidentia, clamoris gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:6)
Vestes vero coelestis artificis dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis poterant vetustatis tineis cancellari:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:3)
Dehinc solemniter a rege Baldewino et ab omni Ecclesia Pascha Domini celebrato, ammiraldus, id est princeps Ascalonis, nescio spiritu timoris tactus an amoris divini, dominum regem per secretarios coepit appellare, et cum eo agere de urbis traditione, donec Jerusalem idem ammiraldus, fide data et accepta, ad regem intravit, omnia ei elocutus, sicut in corde et animo devoverat de urbis traditione, et ipsius regis et suorum intromissione, de fidelitatis devotione erga regem et suos habenda.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:5)
Et alius dixit, "Ne properes respondere, donec fuerit finis interrogationis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:9)
Et corripere debessine vituperatione et interrogatione precedente.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION