라틴어 문장 검색

Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem iisque ducenta peditum, decem equitum milia dedit, causam interserens se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque praesidia interfecissent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:8)
9. Hoc etiam precipue actendendum est circa carminum habitudinem, quod, si eptasillabum interseratur in primo pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat in altero:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 187:1)
nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum - et matrem viduam fratremque monachum - cur se alienus interserit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:11)
Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:3)
Tollere silva comas, stagnis emergere colles Incipiunt, visoque die durescere valles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:4)
Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:24)
Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae Corpora;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:17)
Iamque illis magis atque magis durescere pulvis Coepit, et in terram Libye spissata reverti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:3)
effigiemque toro locat imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit et terque haec altaria circum effigiem duco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5081)
dorso iniquo dorsum est durior harena, quae remeantibus fluctibus et euntibus plerumque densetur et in modum saxi durescit, quod a nautis pulvinus vocatur, a Graecis θῖν:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3031)
limus ut hic durescit se de limo facit, Daphnidem de cera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 801)
sic nostro daphnis amore durescat et liquescat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 811)
sitv durescere campum ut redeat in vires priores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 721)
hic neutro usus est, Lucanus vero ait "hebenus Mareotica vastos non operit postes". hebenus autem arbor est, quae caesa durescit in lapidem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1164)

SEARCH

MENU NAVIGATION