라틴어 문장 검색

Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:2)
Est autem mulier avara, quia non excogitatur in mundo nefas quod ipsa audacter interveniente munere non committat, nec cuiquam necessitatem patienti sua novit abundantia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:1)
Viribus absumptis penitus Pygme•a tandem Agmina languescunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:6)
Nec, pictura, tuae languescat gloria formae, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:3)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:54)
Quid enim infelicius illo, qui fidem perdit, et desperatione languescit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:12)
Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos quos sapienter electos et caute probatos, vera et spiritalis amicitia copulavit, non posse intervenire discidium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:2)
Sed utrum vere amici sint, interveniens paupertas explorat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:10)
pudeat nostra terris decreta silere, Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens Torpet et a toto uiles proscribimur orbe, Quod laxas mundo sceleris concedit habenas Thesiphone nostraque sibi de gente triumphans Gaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:14)
Hie elementa silent, languescunt semina rerum, Sydus hebet, natura tacet uirtusque planete Deficit et propria miratur iura tacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:27)
Vt nox splendescat, splendor tenebrescit, eclipsi Sol uerus languescit, ut astra reducat ad ortum, Egrotat medicus, ut sanet morbidus egrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:9)
fugatus Miratur talem medicine cedere morbum, Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra, Languescit tamen exterior nec ferre nitorem Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:12)
sic flamma minor uicina camino Languescit, sic stella latet contermina Phebo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:25)
languescit, cum mundus floreat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION