라틴어 문장 검색

quod item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 177:2)
quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:4)
sed quia saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedisequamque adiunxisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:5)
Aliquando sitiens unus de custodibus Aquam rogavit media nocte ancillulam, Quae forte dominae tunc assistebat suae Dormitum eunti;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.5)
TRAIANUS PLINIO Nicaeensibus, qui intestatorum civium suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto affirmant, debebis vacare contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 841)
Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia Ancillulam relictis rebus omnibus Quaesivi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2140)
quam ego cum una ancillula Hic reliqui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 343)
praeterea una ancillula Erat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3104)
"Uxori emenda ancillula est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3122)
Ego me ire senibus Sunium Dicam ad mercatum, ancillulam emtum quam dudum dixit Geta;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 527)
Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:5)
id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 94:1)
aut adversarii, ut mecum agitur, aut communi, ut inter me et adversarium est, uter sit intestato propior diversas quoque iungimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:5)
pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 52:2)
erit ergo coniectura, qua mente pater intestatus decesserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION