라틴어 문장 검색

quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:4)
Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:1)
Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:1)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
Nam fundos emancipavit, et cetera quae in emancipatione implenda solent exigi consummavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 3:1)
TRAIANUS PLINIO Nicaeensibus, qui intestatorum civium suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto affirmant, debebis vacare contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 841)
qui corpus istud molle naturaliter, captumque laxo sub voluptatum iugo, virtutis arta lege fecit liberum, emancipator servientis plasmatis, regnantis ante victor et cupidinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium52)
Romanus eheu---posteri negabitis--- emancipatus feminae fert vallum et arma miles et spadonibus servire rugosis potest interque signa turpe militaria sol adspicit conopium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 93)
Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:5)
id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 94:1)
aut adversarii, ut mecum agitur, aut communi, ut inter me et adversarium est, uter sit intestato propior diversas quoque iungimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:5)
pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 52:2)
erit ergo coniectura, qua mente pater intestatus decesserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:5)
Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 4:2)
Hic qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancipat!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION