라틴어 문장 검색

Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Haec est possessio, pessime possidens suum possessorem, quae dum alios detractionis latratibus vexat, sui possessoris animum intestino morsu perfodiens, inquietat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:7)
Cum Hymenaeus, praetaxataeque virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent, internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:1)
Sed nec sic imperatore proficiente, ut animum ducis emolliret, quadam die ex instinctu imperatoris quingenti Turcopoli navibus invecti per [0417B] brachium maris, armati arcu et pharetra, matutinos milites ducis sagittis infixerunt, alios mortificatos, alios sauciatos a littore arcentes, ne illic emere ex solito alimenta liceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 24:2)
- Dux cum urso confligens, graviter sauciatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 7:2)
Multi ex fidelibus sauciati, et lapidibus quassati attritique sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:2)
Rex itaque intelligens, se per montana evadere non posse, jam crastino mane orto, et via aliquantulum recognita, versus Assur civitatem Christianorum secessit, licet sagittis insequentium [0628B] trans loricam paulisper sauciatus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:4)
et hac occasione de intestinorum conformatione ac usu disputatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:2)
quia intestina sunt per quae descendunt ciborum superflua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:9)
Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:3)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:4)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Eaque re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:1)
Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis, quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione, se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque (ut apparebat) fidentior haec clarius solito disserebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION