라틴어 문장 검색

Sed redit et dulces monitus intexat amaro Cordi.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:9)
et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)
aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:3)
Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:1)
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:1)
Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:6)
Tunc ego trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi devoravi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:2)
Huius felicis alvei nitens carbasus litteras voti intextas progerebat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:8)
mimi solent cameras vestras introire,
(ARCHIPOETA, IV99)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:1)
Ideoque iudices de ea consulebant, qui in eum finem in scaccharii camera (ubi haberi solet iudicum concilium) convenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:26)
30. Primo, auctoritas camerae stellatae, quae antea legi regni communi tantum nitebatur in aliquibus casibus, robore statuti suffulta est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:1)
At quemadmodum cancellaria ius praetorium ita camera stellata ius censorium (demptis tamen rebus capitalibus) imitatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:5)
Ista autem curia camerae stellatae ex bonis composita est elementis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:6)
Etenim rex eum excepit in camera praesentiali, astantibus multis ex proceribus Scotiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION