라틴어 문장 검색

atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore 2 succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 1:2)
suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:2)
"nuper te pallida vidi, dum premis obnixo venabula comminus apro, poplite succiduo resupinum ac paene ruentem, et ni curvato torsissem spicula cornu, nunc ubi bella tibi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권145)
sunt illic Ira Furorque et Metus et Virtus et numquam sobrius Ardor succiduique gradus et castra simillima regi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권299)
manus haec fusos a tempore laevo sustentat crinis, haec cornu oblita remisit, adsunt innumero circum vaga Somnia vultu, vera simul falsis permixtaque tristia blandis, noctis opaca cohors, trabibusque aut postibus haerent, aut tellure iacent, tenuis, qua circuit aulam, invalidusque nitor, primosque hortantia somnos languida succiduis exspirant lumina flammis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권43)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)
et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 255:1)
longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 390:1)
nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gestabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 714:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION