라틴어 문장 검색

sed etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis, si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis iuris praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:7)
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)
Clare sic perspicitur fidem non esse intolerantem, sed crescere in convictu qui alterum veneratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:7)
sperne letali manu contacta regna, linque lacrimas, funera, tabifica caeli vitia quae tecum invehis infaustus hospes, profuge iamdudum ocius - vel ad parentes.
(세네카, 오이디푸스 1:37)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)
et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 255:1)
longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 390:1)
nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gestabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 714:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION