라틴어 문장 검색

Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:7)
Unde ad arma contendentes, equo alii, pede alii usque ad ipsum littus concurrunt, cur advenerint vel ex qua natione processerint intrepido ore perquirentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:4)
Ravenel itaque apprehensum Pancratio Armenio praedicto commisit, viro instabili et magnae perfidiae, quem a vinculis imperatoris Graecorum elapsum Nicaeae retinuit, eo quod audisset eum virum bellicosum esse et multiformis ingenii, et quia omnis Armenia et Syria et Graecia illi notae haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:8)
Ad hoc peregrini Teutonici, corda intrepida habentes, altis vocibus Christi clementia invocata, obsistentes Turcos indubitanter incurrunt, quos tunc et deinceps sic in fugam continuam mittunt, ut non aliquis eorum stare aut remordere in eodem conflictu praesumeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:2)
quem facili pede et saltu facie ad faciem sibi occurrentem ejusdem gladii acutissimi [0606B] ictu percussit, ac fortiter cerebro ejus in partes diviso, crudele et intrepidum animal in campestribus mortuum reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:4)
Eadem denique die Reynoldus plurimum belli et caedis dum a machina adversus hostes exerceret, incautus et intrepidus nimium in aperto assistens, subito mangenellae impetu lapis emissus illi in verticem venit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:4)
"Seculum enimhoc quasi pons instabilis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:15)
In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:13)
Saeculum est quasi pons instabilis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 204:2)
His igitur freti, intrepide pergamus ad redemptorem nostrum Jesum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:1)
hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:22)
Et ducebatur intrepidus, temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem veterem Stoicum, qui ut mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine, in oculos interrogantis Cyprii regis impegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:2)
sed ille spretis qui prohibebant, perrupit intrepidus, ingressusque consistorium, ore et pectore libero docuit gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 7:3)
Dum haec ita aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis secessibus se amendaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION