라틴어 문장 검색

tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:3)
Dari vero in vicem ejus potest, vel intrita ex aqua calida, vel alica elota;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 10:6)
si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 4:1)
Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:5)
Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, X Quae crustas ulceribus resolvant. 1:1)
tum imponendum cataplasma ex triticea farina.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 10:5)
At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:3)
Eiusdem radices 'diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae ieiunoque datae vetustissimam tussim discutiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 2:2)
Nam sive intumuerunt, aqua mulsa triticea farina conspergitur et imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:2)
Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:2)
Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 10:3)
eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:4)
nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactosque triticeo pane obesant avem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:4)
"triticeos fetus passuraque farra bis ignem hordeaque ingenti fenore reddat ager!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권386)
lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION