라틴어 문장 검색

immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam - intrepido vultu excepisse dicitur introgressos;
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:3)
Postquam introgressi et coram data copia fandi, maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:1)
Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:3)
"vade " ait, " o felix, quoscumque vocaris in usus, seu Iovis imperio, seu maior adegit Erinys ire diem contra, seu te furiata sacerdos Thessalis arcano iubet emigrare sepulcro, heu dulces visure polos solemque relictum et virides terras et puros fontibus amnes, tristior has iterum tamen intrature tenebras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권8)
Utque introgressus portas - et forte verendus concilio pater ipse duces cogebat Adrastus - inprovisus adest, iam illinc a postibus aulae vociferans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권133)
Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 283)
nunc tu hinc emigra.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2149)
Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 455)
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 460)

SEARCH

MENU NAVIGATION