라틴어 문장 검색

Unde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum minari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:1)
nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2426)
illa sibi introrsum et sub lingua murmurat:
(페르시우스, 풍자, satire 26)
nam prona sub axem labitur et lacero tardat sufflamine currum, addit Sobrietas vulnus letale iacenti, coniciens silicem rupis de parte molarem, hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum spicula nulla manu sed belli insigne gerenti, casus agit saxum, medii spiramen ut oris frangeret, et recavo misceret labra palato, dentibus introrsum resolutis lingua resectam dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1107)
sed videt hunc omnis domus et vicinia tota introrsum turpem, speciosum pelle decora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1623)
cum est Lucilius ausus primus in hunc operis conponere carmina morem detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora cederet, introrsum turpis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:11)
sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:4)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
Nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi deus in exteriora quidem tendit, sed tamen introrsum undique in se redit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 40:2)
quique volubilibus spatiantem tractibus alvi complesti Ionam, resonant dum viscera monstri introrsum psallente cibo vel pondera ventris ieiuni plenique tamen vate intemerato ructat cruda fames, quem singultantibus extis esuriens vomuit suspenso belua morsu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum7)
equitatu immisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 333:1)
iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 306:1)
cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media castra accipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION