라틴어 문장 검색

ita factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 4:5)
Militiam vero - nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad modum ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio - , nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:1)
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)
tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:5)
"sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권462)
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:7)
ita enim dicit (ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt), Ars inventrix et iudicatrix et decenti ornatu secundum mensionem eius, quod in quoque sumi persuasibile, in civili.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 230:2)
pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:4)
potest, etiamsi minus bene, praeponi anapaestos:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:2)
cum anapaestus et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:4)
illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 362:5)
apparet vero, quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 364:3)
non quidem optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 366:2)
nam est et ipse una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 367:3)
Ingenti eum nenia cantabatur anapaestis:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION