라틴어 문장 검색

aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:9)
Ferat matrona iacentes in terram oculos et aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.13)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
quam totam monachus virente in aevo secreta bibit institutione, orator, dialecticus, poeta, tractator, geometra, musicusque, doctus solvere vincla quaestionum et verbi gladio secare sectas, si quae catholicam fidem lacessunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:4)
Fraudis sceleris parricidi periuri plenis, legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 240)

SEARCH

MENU NAVIGATION