라틴어 문장 검색

At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:7)
Atque in hanc opinionem adducti sunt homines per vulgata illa experimenta, poculi inversi super aquam cum candela aut charta inflammata, ex quo fit ut aqua sursum attrahatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:8)
at conus inversus juvat defaecationem sacchari in vasis resupinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:5)
Sphera vero est semicirculi manente diametro circumductio et ad eundem locum reversio, unde prius coeperat ferri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:10)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inversa sunt vel in aquam inter cutem vel intestinorum levitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장118)
Is est ad extremus tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장61)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inuersa sunt uel in aquam inter cutem uel intestinorum leuitatem, uix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:3)
Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:3)
Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 15:3)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:1)
Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem latitudo pedes LXX:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:1)
Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:6)
Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 9:1)
Nam si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius convaluerit, sterilis in perpetuum erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION