라틴어 문장 검색

viri fortissimi, et usque ad hanc diem in omnibus praeliis invictissimi;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:12)
Quare Tullius eciam dixit,"Non est autem consentaneum qui metu non frangitur, eum frangi a cupiditate,nec qui invictum se a labore prestiterit vinci a voluntate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:14)
At homines civitatis illius diviti faventes, pauperi deroganteset inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes illum ad iustitiamdetraxerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:19)
Ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant, ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 27:1)
Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat, quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et intrepido corde durissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalem tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 8:1)
Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more, consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 17:1)
Philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum immanitate invictum occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 25:1)
quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente quam regis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 46:8)
negotium laetitiae fuit potius quam timori, eruditis adulatoribus in maius fortunam principis extollentibus, quae ex ultimis terris tot tirocinia trahens, ei nec opinanti offerret, ut collatis in unum suis et alienigenis viribus, invictum haberet exercitum, et pro militari supplemento, quod provinciatim annuum pendebatur, thesauris accederet auri cumulus magnus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 4:2)
ipse denique Hercules inuictus - quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula nimis sordent - , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes ascitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
(아풀레이우스, 변명 21:10)
"ae si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit, mori saltem liceat, si non licet vivere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:9)
Sic oraculi venerabilis fine prolato numen invictum in se recessit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:1)
Ac dum religiosum scrupulum partim apud meum sensum disputo, partim sacratorum consiliis examino, novum mirumque plane comperior, deae quidem me tantum sacris imbutum at magni dei deumque summi parentis, invicti Osiris, necdum sacris illustratum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:1)
qualiter progreditur castris rex invictus.
(ARCHIPOETA, IX108)
In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum, - hoc tamen interim brevissimum et, nisi fallor, invictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam;
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION