라틴어 문장 검색

is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 2:3)
gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:3)
Sed tanto studio ambitales quaestiones magis ac magis inter publicas agendas locum invenerunt et stabile factae sunt invitamentum ad longioris temporis spatium meditandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 217:3)
quid refert, uri virgis ferroque necari auctoratus eas, an turpi clausus in arca, quo te demisit peccati conscia erilis, contractum genibus tangas caput?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:6)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
Itaque ne videar in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his, qui ἀρούρησ καρπο`ν ἔδουσιν, aut ex his, quos alit ζείδωροσ ἄρουρα.. Qui contra hoc senatus consultum deus factus, dictus pictusve erit, eum dedi Laruis et proximo munere inter novos auctoratos ferulis vapulare placet.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:12)
patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:3)
eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION