라틴어 문장 검색

sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:3)
A fictione veretri linguam mulieris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Prometheus.1)
Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex sollemnibus causis, concedendum ius istud invitationis, ita vereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures vocant, modum excedere et in speciem διανομῆσ incidere videantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 116 2:1)
TRAIANUS PLINIO Merito vereris, ne in speciem διανομῆσ incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1171)
invitatio ad alios quaerendos modos intellegendae oeconomiae et progressionis;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:7)
Est ante omnia vocatio ad propriam terram deserendam, invitatio ad novam vitam conveniendam, initium alicuius exodi, qui ad iter necopinatum eum dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:2)
Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:4)
Credere veluti responsio exprimitur ad invitationem, ad verbum quod est auscultandum et a me non provenit, hanc ob rem in internum ipsius dialogi inseritur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:6)
illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ' ὑπόθεσιν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 189:1)
utitur fictione, si miles, si infans sit, si reipublicae causa absit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 191:4)
verum eadem fictio valet et ad qualitates:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 193:1)
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, acidum, et , cum fur esset, tollium dictos invenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 162:1)
ea dicatur sane fictio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 170:2)
est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 200:1)
quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud, caesa foedera porca, fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION