라틴어 문장 검색

dique deaeque omnes post specialem invocationem transit ad generalitatem, ne quod numen praetereat, more pontificum, (per) quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales deos, quos ad ipsum sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia numina invocabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 211)
Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:1)
Docere debitum est, delectare honorarium, per- movere necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:5)
quorum controversiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:1)
TRAIANUS PLINIO Honorarium decurionatus omnes, qui in quaque civitate Bithyniae decuriones fiunt, inferre debeant necne, in universum a me non potest statui.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1131)
aut cum idem eundem per invocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 21:4)
et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 52:1)
sive ad invocationem aliquam convertimur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:3)
praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσισ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 150:1)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 5:1)
invocatio autem est precatio, uti avertantur mala, cuius rei causa id sacrificium augurale peragitur, ut hic de auspicio harpyiarum invocatione suscepta 'dii prohibete minas' et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2652)

SEARCH

MENU NAVIGATION