라틴어 문장 검색

Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens, cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par orbi terrarum esse coepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 1:1)
Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae Festosque lusus et licentiam volgi, Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr12)
Lex haec carminibus data est iocosis, Ne possint, nisi pruriant, iuvare.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV5)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXII2)
ivventa autem pro iuventate accipiendum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 323)
illa ivventas aut magna, aut quae quondam fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3981)
Accius autem a Q. Maximo' quintum consule captum Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator Senensi proelio voverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)
ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:2)
si seriis, severitatem adhibeat, si iocosis, leporem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:4)
eius initium eius modi fuit ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:9)
reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 4 1:4)
una me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 5:3)
sed cave, si me amas, existimes me, quod iocosius scribam, abiecisse curam rei p. sic tibi, mi Paete, persuade, me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei cives salvi liberique sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 6:1)
non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi bibere ministraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION