라틴어 문장 검색

Hunc uidet, inque iocis audet asellus inhers:
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:12)
Iam allubentia proclivis est sermonis et ioci et scitum et cavillum;
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:10)
At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:16)
"Ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:15)
Iam illatis luminibus epularis sermo percrebruit, iam risus affluens et ioci liberales et cavillus hinc inde;
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:5)
"Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:24)
Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:4)
at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:1)
Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula;
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:1)
Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:6)
quam quidem detractam protinus cum suo sibi funiculo devinctam dedere praecipitem puellaque statim distenta vinculis cenam, quam postuma diligentia praeparaverat infelix anicula, ferinis invadunt animis.
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:13)
Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos:
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:7)
"Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:12)
Denique die quadam madidae illius aniculae, sermo talis meas affertur aures:
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:1)
Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier:
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION