라틴어 문장 검색

Dulcius arrident seria picta iocis.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:2)
Non debet stolido ledi prudencia risu, Nec stolidus doctum debet adire iocis.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et apro 13:8)
Me catulo prefert uite nitor, utile tergum, Nec placeo fructu, sed placet ille ioco.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:5)
iocus est quod timor ante fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:7)
Hunc uidet, inque iocis audet asellus inhers:
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:12)
praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:10)
Iam allubentia proclivis est sermonis et ioci et scitum et cavillum;
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:10)
At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:16)
"Ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:15)
Iam illatis luminibus epularis sermo percrebruit, iam risus affluens et ioci liberales et cavillus hinc inde;
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:5)
Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos:
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:7)
"Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:12)
nec iam libet solitis delectari iocis.
(ARCHIPOETA, V84)
in tanta penuria non est ibi iocus,
(ARCHIPOETA, IX99)
iocus est amabilis dulciorque favis;
(ARCHIPOETA, X14)

SEARCH

MENU NAVIGATION