라틴어 문장 검색

Que est tam impudens hec criminatio novissima?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:11)
Qui publice et impudentissime /f.17rc/ tam fidem datam quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et episcoporum hoc ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:2)
Ago gratias humanitati tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale convivium concedis accessum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:31)
videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:23)
"Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne sumas scandalum animae tuae" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:28)
Et nos te vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:35)
Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:38)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:14)
Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:18)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:32)
Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:1)
Amorem itaque tuum occulis et auribus et lingue et animo imperando taliterrestringas ac domes ut non efficiatur pravus, nec convertatur in amicitiamstulti, vel insipientis, nec in amicitiam avari, vel cupidi, vel perversi,vel superbi, vel fatui, sive loquacis et linguosi, vel iracundi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION