라틴어 문장 검색

admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:11)
Exarserat enim idem Turcus in illius inaestimabilem pulchritudinem, unde nimium aegre ferebat ipsius absentiam, cui adeo praemia promiserat, quae illius animo sic insederant ut ad nefandum maritum rediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:9)
Nec diu post, quidam Turcorum miles illustrissimus, qui ad dominum praesidii Hasart in conventione solidorum venerat, in concupiscentia formae uxoris Folkeri captus, immoderato amore exarsit, ac [0516A] nimium pro eo dominum praesidii efflagitabat, ut eam dono ejus pro conventione solidorum in conjugium accipere mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:6)
Hanc Francorum gentem ab Antiochia et e cunctis locis sic ebullire et praevalere in omni actu et arte, duodecim principes et indigenae civitatis Rohas vel Edessae intuentes, eorumque consilia suis praeponi, et cum eis de omni re et negotio terrae Baldewinum agere, eosque et eorum decreta plus solito negligere, vehementi indignatione adversus eum suosque exarserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:1)
Eo autem sic in dolo perempto, cives civitatis tam crudelis facinoris ignari, nimia ira adversus Botherum exarserunt, saepe animati in ultionem sui principis, et illorum contritionem, qui in eum manum mittere ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:3)
Evolat, emissum semel, irrevocabile verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 29:1)
Evolat emissum semel irrevocabile verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:21)
Ubi enim eruptio, ibi irrevocabilis effusio sit necesse est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:4)
Quibus mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine salutis alienae vel suae, ad vertenda opposita, instar rapidi fluminis, irrevocabili impetu ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 10:2)
Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 13:1)
Quo comperto irrevocabili ira princeps percitus et dolore, fiduciam omnem fundandae securitatis in eodem posuit abolendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 23:1)
Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus in maius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 16:1)
Sed violentia iraque incompositi, barbari in modum exarsere flammarum, nexamque scutorum compagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum assiduis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 44:1)
At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:2)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION