라틴어 문장 검색

adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:1)
Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:4)
sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:6)
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
(세네카, 행복론, Liber VI 186:1)
Invenio qui dicant inesse naturalem quandam irritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 32:1)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
et irritatio quidem animorum ea prima fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 153:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION