라틴어 문장 검색

quam volumus licet, patres conscripti, nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis et terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos et Latinos, sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:48)
Diverbium habentur apud Italos sospetto licentia fede, quasi suspicio fidei missionem daret, cum potius fidem accendere deberet ut seipsam liberaret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:28)
Itali ex ipsis nonnullas notant quales quis minime putaret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:12)
Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 7:9)
Gildonis taceo magna cum laude receptam perfidiam et fretos Eoo robore Mauros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:244)
Italas senior tendebat in oras;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:142)
humanae specie plantae se magna figurat insula (Sardiniam veteres dixere coloni), dives ager frugum, Poenos Italosve petenti opportuna situ:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:336)
Sublimi certe Curium canit ore vetustas, Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum, nec magis insignis Pauli Mariique triumphus, qui captos niveis reges egere quadrigis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:36)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
ille tamen mandante procul Stilichone citatis acceleravit equis Italamque momordit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:232)
"hic Cimbros fortesque Getas, Stilichone peremptos et Mario claris ducibus, tegit Itala tellus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:257)
omnibus hoc, Italae gentes, exposcite votis, Manlius ut vigilet, dormiat ut Pharius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano3)
currat, qui sociae roget in convivia mensae indigenas Fluvios, Italis quicumque suberrant montibus Alpinasque bibunt de more pruinas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:127)
haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae, imperii sidus propria cum sede locavit, auget spes Italas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:7)
Maior Scipiades, Italis qui solus ab oris in proprium vertit Punica bella caput, non sine Pieriis exercuit artibus arma:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION