라틴어 문장 검색

unde dubitare cogor fato et sorte nascendi, ut cetera, ita principum inclinatio in hos, offensio in illos, an sit aliquid in nostris consiliis liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장8)
contra omnes validis tenui discrimine remis pergere iter mediosque ratem transferre per ictus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 717:1)
pergere iter socii;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 185:1)
ἐπειδὴ καθ’ ἕλικας κινεῖται· λοξαὶ γάρ εἰσιν καὶ αὗται, quod flexuosum iter pergit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:4)
alii 'versa retro' pro 'inversum acta', quasi quae prius rectum iter pergebat, derivata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 73)
Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturauere iter pergere, Cyrenenses tardius iere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장10)
igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quamquam villa non paucis aggere a publico milibus abesset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 2:2)
et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque in domum, in qua uicani caenantes epulabantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.6)
Etiam si in itinere pergens inueniretur, adcurrebant, et flexa ceruice uel manu signari, uel ore illius se benedici gaudebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:6)
ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 423:1)
quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 590:1)
itaque cum iam in orbem pugnarent, decent milia ferme hominum, cum alibi evadere nequissent, media Afrorum acie, qua Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere, et cum neque in castra reditus esset flumine interclusis neque prae imbri satis discernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 592:4)
Attamen crastina luce exorta, dux Baldewinus in Domino Jesu confortatus, iter inceptum pergit, quousque ad locum multitudinis adversariorum perventum est, ubi omnes vires illorum, sicut audierat, in occursum sibi paratae erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:8)
Deinde perrexit factoque itinere adillum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat ab eo quaesivit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:6)
Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant.
(카이사르, 아프리카 전기 69:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION