라틴어 문장 검색

Iubeo, cogo, atque impero.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3299)
"hic est deus, hunc iubet beatis pro se Iuppiter imperare terris;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana37)
et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:2)
itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 331:1)
His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 36장2)
Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장8)
post deinde Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi Date:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 27)
nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent, morem magis inquit loquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam convenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 50:1)
" Nemo certe invenietur alius, qui imperaverit omnibus iis, in quos animadverti iubebat, os inserta spongea includi, ne vocis emittendae haberent facultatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 117:4)
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 300:1)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 41:2)
Mercurium iussi me continuo consequi, si quid vellem imperare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 18)
Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui studet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장7)
tribunisque militum imperat ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 566:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION