라틴어 문장 검색

Jam hinc et hinc fide ad invicem firmati, cum spoliis et universis sarcinis, relictis navibus, cum Baldewino urbem Tarsum subierunt, per aliquot dies in omnibus bonis terrae ibidem jucundati et epulati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:11)
Pedites denique jucundati hoc triumpho, corruentes et densatos in pontis margine et alvei crepidine lanceis impetunt, ab occisione non ante [0478B] manum continentes, donec sanguine occisorum totus immutaretur fluvius.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:14)
Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart vehementer jucundati [0517C] et laetati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:4)
Praefectus autem civitatis Rametis videns populum in tibiis, citharis, musicarumque sonis, ac voce exsultationis jucundari et psallere, tanquam ad epulas omnium deliciarum invitati essent, admiratus est vehementer, et ducem super his sciscitatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:2)
Rex vero et sui camelos triginta tres, equos sexaginta octo, cum praeda et tentoriis multis Jerusalem abduxerunt in laetitia et exsultatione super hac victoria jucundati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:5)
Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:6)
Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.
(불가타 성경, 미카서, 7장1)
Locus uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION