라틴어 문장 검색

Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:10)
Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:7)
"At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:7)
̓Αχαλίνων στομάτων ̓Ανόμου τ' ἀφροσύνασ Το` τέλοσ δυστυχία, non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo κατάγλωσσοι appellantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 18:2)
sed et in uiae Appiae uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:2)
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 40:2)
" cum magno blateras clamore fugisque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장22)
Si iurgant, inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:4)
Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:5)
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)
praefectus ergo ratus elinguem virum cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens nil in deorum blateraret dedecus, iubet reduci iam tacentem ac debilem multo loquentis turbine olim territus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1386)
credo iam ut solet Iurgabit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 152)
Cedo quid iurgabit tecum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 349)
cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 133)
dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi talibus officiis prope mancum, ne mea saevus iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION