라틴어 문장 검색

Et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 12:3)
sed et in uiae Appiae uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:2)
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 40:2)
Si iurgant, inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:4)
Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:5)
bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:6)
Plausum tamen, cum aliquando desisset, adiecit Habinnas et nunquam inquit didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo erudibam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:12)
Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:13)
Habes, si scripseris num aliquis in municipio vestro ex sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator in foro legeris, ἐπάρασ scilicet, ut ait Demosthenes, τη`ν φωνη`ν και` γεγηθω`σ και` λαρυγγίζων.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 6:2)
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)
"ignosco fatuis haec tamen vulgaribus, quos lana terret discolora in stipite, quos saepe falsus circulator decipit, quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac edentularum cantilenae suaserint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1117)
credo iam ut solet Iurgabit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 152)
Cedo quid iurgabit tecum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 349)
cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 133)
dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi talibus officiis prope mancum, ne mea saevus iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION