라틴어 문장 검색

Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 14:1)
prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 11:2)
utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
(아풀레이우스, 변명 14:7)
Sic introgressus
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:2)
Sed postquam introgressus, inquit, leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 22:1)
Imus una qui tum aderamus prosecutique eum sumus ad domum quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 4:2)
sed et in uiae Appiae uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:2)
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 40:2)
immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam - intrepido vultu excepisse dicitur introgressos;
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:3)
Si iurgant, inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:4)
Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:5)
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)
credo iam ut solet Iurgabit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 152)
Cedo quid iurgabit tecum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 349)
cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION