라틴어 문장 검색

93 P.L.M. Aurea mala mihi, dulcis mea Martia, mittis, mittis et hirsutae munera castaneae.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:1)
pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:3)
fervidus tecum puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 302)
fugit retro levis iuventas et decor arida pellente lascivos amores canitie facilemque somnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 112)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
"fugit iuventas et verecundus color reliquit ossa pelle amicta lurida, tuis capillus albus est odoribus, nullum a labore me reclinat otium;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 178)
hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:2)
Romae quoque et lectisternium Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 667:1)
item Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION