라틴어 문장 검색

Accius autem a Q. Maximo' quintum consule captum Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator Senensi proelio voverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)
ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:2)
eius initium eius modi fuit ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:9)
non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi bibere ministraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:5)
nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 15)
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, nulla premunt ramos pondere poma suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 88)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 166)
non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, nec cumulant altos fervida musta lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1032)
fundit opes ager ingenuas, dives aristiferae segetis, hic ubi vitea pampineo bracchia palmite luxuriant, pacis alumna ubi baca viret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum13)
nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis, Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:2)
deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:9)
Liber pampineas invidit collibus umbras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS38)
Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION