라틴어 문장 검색

Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoveri nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita nisi me interrogato ac permittente posse ordinari;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:7)
νάνουσ enim Graeci vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est ̔Ολκάδεσ. Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 3:2)
sed per superficiem et varietatem rerum tantum labantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:5)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis levi dimoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장14)
Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장58)
Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in viro, minus saepe in puero vel sene quam iuvene manus dimovendae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장29)
siquidem mens in illis labat, in hoc constat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장2)
pila similibusque superiores partes dimovendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장48)
si parum, intra domum tamen dimovere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장10)
ibi se dimovere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis invicem modo sedere, modo ingredi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장13)
eo facto id necesse est labet et facile auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장47)
Idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장17)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장199)
Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION