라틴어 문장 검색

Apparet igitur ex his manifeste quod supervacuis laboras impendiis, et tuos postmodum cognosces in vanum emisisse labores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:28)
Tanta tuos niteris errores tueri facundia quod non esset mihi facile tuis supervacuis respondere sermonibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:2)
Quadam ergo die, dum sub mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens sit zelotypia comprobanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:1)
Nobis igitur expedire videbitur ab amore vacare et amantium laboriosas angustias evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:11)
Nam et omnia quae solent sapientes habere mulieri sunt penitus aliena, quia omnia temere credit, et laudibus propriis libenter insistit, et cetera sapientiae contraria gerit, quod laboriosum esset nobis per singula enarrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:7)
cujus aerumnosa est nativitas, cujus vitam laboriosa demolitur poenalitas, [0468B] cujus poenalitatem poenalior mortis concludit necessitas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:24)
Superavit enim eadem die exercitus fidelium Christi angustias [0612B] et laboriosas fauces Flaganiae, et in planitie campestri applicantes, ejusdem diei, scilicet feriae sextae, hora nona ad quiescendum castra posuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:3)
Nam ut idem ait, quid vult habet, qui velle quod satis est potest, "Quicquidenim usum hominum excedit, pondus est supervacuum et grave ferenti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:30)
Parsimonia est scientia vitandi sumptus et cultus supervacuos,aut ars res familiari moderate utendi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 49:3)
Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:7)
Caeterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, libet considerare quod asina laboriosum sit animal, ovis fructuosum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:19)
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto Caesare quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit, morbosque diu causatus, nec regiam introiit, nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium, addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde mittebat ad principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 9:1)
Suppetunt aliae multae opiniones et variae, quas dinumerare nunc est supervacuum, narratione redire unde digressa est festinante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 30:2)
Hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 13:1)
quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit;
(아풀레이우스, 플로리다 16:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION