라틴어 문장 검색

sericis et variis indumentis cultos.
(ARCHIPOETA, IV92)
T. CASTRICIUS, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, Equidem, inquit, maluissem vos togatos esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:1)
Cum gallicis, inquit, et lacerna cucurristi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 7:2)
Verum ad pannos integros sericos non extendebat (quoniam eo tempore ars huiusmodi manufacturas conficiendi in usu apud Anglos non erat), verum ad byssum textilem tantum veluti teniolarum, astrigmentorum, reticulorum, ligularum, et cingulorum, etc.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:2)
qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus, et hujusmodi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:5)
onerique vel ipsa serica.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:199)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
parte alia spumis fucantem Serica frena sanguineis primae signatus flore iuventae Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu aurea purpureos tollentes cornua cervos aureus ipse ferit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:185)
decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne vestis serica viros foedaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장2)
' negotium aedilibus dedit, ne quem posthac paterentur in foro circaue nisi positis lacernis togatum consistere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 5:3)
quin et spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 1:2)
tu cum proiectis insignibus, anulo equestriRomanoque habitu, prodis ex iudice Dama,turpis odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장32)
Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:6)
Numquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:6)
Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION