라틴어 문장 검색

Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 15:1)
Neu desint tela furori, forte boves presso subigebant vomere terram, nec procul hinc multo fructum sudore parantes dura lacertosi fodiebant arva coloni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:5)
igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:1)
quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 224:1)
similemne Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:4)
Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 24:2)
In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in crurum gracilitatem et in staturam.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:2)
in materia controversiali fortis et lacertosus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:2)
Item postea Dianae constituere aedem, quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장15)
Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virginis propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt ornatus venustiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION